monumenta.ch > Lucanus > sectio 139 > 10 > sectio 386 > sectio 107 > sectio 1044 > sectio 656 > csg214.48 > sectio 976 > 29 > sectio 370 > sectio 90 > sectio 61 > sectio 409 > sectio 46 > sectio 784 > Romanorum. > sectio 817 > sectio 302 > sectio 188 > {f}
Beda, De orthographia, {e} <<<     >>> {g}

Beda Venerabilis, De orthographia, {f}

1 fimbria genere feminino, et fimbrium dicitur neutro.
2 fides fidei, de credulitate; fides fidis, de chorda.
3 utraque es longa.
4 flemina sunt, ubi abundant crura sanguine; plemina, cum in manibus uel in pedibus callosis sulci sunt.
5 fastus, de superbia, facit fastuum genetiuo plurali; fastus, de libris, facit fastorum.
6 fungi agere est; defungi peragere.
7 fremor est murmur hominum; fremitus ferarum.
8 flauum dicimus rubeum, sicut flaua Ceres; furuum nigrum.
9 fuluum nigro rubeum, sicut fuluum leonem dicimus; fuluam aquilam et fuluum aurum et fulua pugnas de nube tuentem, quae haberet igneum aliquid de caelesti et sordidum de lugubri.
10 fuluum certe aurum, cui ad decorem splendoris sui nigelli aliquid additur.
11 forum neutro genere dicimus locum rebus agendis destinatum, uel cum commercium significamus; foros masculine tabulata nauium, ubi remiges sedent, et semper pluraliter.
12 fornax genere feminino dici debet, quia per deminutionem facit fornacula, non fornaculus.
13 falanx militum dicitur; falanga fustis cui quid deligatur.
14 fedus, quod est deformis, per e solam scribendum; foedus, quod est pactum, per oe diphthongon.
15 formosus sine n, sicut speciosus.
16 fructum cum dicis siue scribis, c secundae syllabae iungis; factum et fictum similiter, ceteraque huiusmodi.
17 falso et nomen et uerbum et aduerbium est.
18 nomen ablatiui casus, ab hoc falso; uerbum primae coniugationis, falso falsas; aduerbium, ut falso loqueris.
19 flagitia quae in deum peccamus; facinora quae in hominem.
20 flagro amore et ardeo amore ex uno Graeco uenit καίομαι.
21 fidens sum animi et animo: fidus amicus erit, fidelem famulum dicito.
22 item fidelis fit ut domino seruus, fidus natura; ita alter tempore cognoscitur, alter semper inuenitur.
23 fimus et fumus pluralem numerum non habent; fames similiter, faenum, et fel.
24 furfures et freni masculina semper pluralia, sed et frena et frenum inuenimus.
25 far, frumentum, et cetera frugum nomina semper singularia, quamuis frumenta et hordea legamus.
26 fauces singularem non habent, quamuis et faux inueniamus.
27 fidus fidissimus comparatiuum non habet, sed pro eo dicendum magis fidus itemque e contrario minus fidus.
28 facilis facillimus, non facilissimus, sic et difficillimus; et in aduerbiis facile facillime, difficile difficilius difficillime.
29 nec dicimus faciliter aut difficiliter, tametsi ueteres dixerunt.
30 fulgeo et fulcio eundem habent perfectum, fulsi.
31 frico fricas fricui, frigo frigis frixi.
32 facinus et facinora non solum peccata, sed aliquando etiam bona opera designant.
33 nomen a faciendo figuratum.
34 fratres dicuntur non solum mares ex isdem parentibus nati, sed etiam masculus et femina siue plures utriusque sexus eodem patre uel matre eadem generati fratres promiscue uocantur.
Beda Venerabilis HOME

csg249.13

Beda, De orthographia, {e} <<<     >>> {g}
monumenta.ch > Lucanus > sectio 139 > 10 > sectio 386 > sectio 107 > sectio 1044 > sectio 656 > csg214.48 > sectio 976 > 29 > sectio 370 > sectio 90 > sectio 61 > sectio 409 > sectio 46 > sectio 784 > Romanorum. > sectio 817 > sectio 302 > sectio 188 > {f}

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik